Rozmiar: 15909 bajtów

CCCXXII.

1422, Juli 8. Ottmachau.

Bischof Conrad von Breslau bestätigt einen zwischen dem Stifte und dem Erbherrn zu Schodelwitz abgeschlossenen Vertrag.

In nomine dei amen. Cum sit iuri congruum et consonum racioni, quod inter ementes et vendentes contractus habiti seu habendi litterarum apicibus et fidedignis testibus roborantur et ne recidivo errore, que fuerit rite in tempore in peius per successum temporis se declinent, hoc consultissimum est inventum, quod negociorum legittimorum affectibus autenticarum litterarum et fidelium testium testimonio succurratur, ac ut rei geste ambiguitate qualibet propulsata apud presentes et posteros veritas et noticia habeatur. Hinc est, quod nos Conradus dei gracia episcopus Wratislaviensis volumus presentibus fore notum, quibus nosse fuerit oportunum, quod constituti in presencia honorabilis viri, domini Henrici Roll canonici Legnicensis, auditoris curie nostre Othmuchoviensis causarum iudicio pro tribunali sedentis, religiosis viris dominis Francisco priore, Petro cellerario et Johanne bursario monasterii Camencz Cisterciensis ordinis, ipsorum venerabilis patris et domini, domini . . abbatis . . et conventus prefati monasterii nominibus ex una, ac valido Johanne Domancz, herede allodii Schodolwitz Frankinsteynensis districtus nostre diocesis parte ex altera, memorati domini et fratres Franciscus prior, Petrus cellerarius et Johannes bursarius, nomine quorum supra, ibidem iudicialiter recognoverunt omnem decimam campestrem ad pretactum allodium Schodolwicz pertinentem, prefato Johanni Domancz heredi eiusdem allodii suisque heredibus et omnibus eorundem bonorum allodii Schodolwicz successoribus perpetuis temporibus anno quolibet pro sex fertonibus grossorum Pragensium Polonicalis numeri et pagamenti consueti rite, iustis empcionis et vendicionis titulis intervenientibus in omnem eventum pretacto Johanni Domancz, suis heredibus et omnibus successoribus bonorum prescriptorum vendidisse, prout vendiderunt. Quam quidem annuam pensionem sex fertonum grossorum numeri et pagamenti predictorum loco decimarum campestrium allodii sepedicti, prefatus Johannes Domancz sine omni diminucione anno quolibet in festo sancti Michaelis archangeli suis sumptibus, laboribus et expensis sub censura ecclesiastica et pena excommunicacionis ad monasterium Camencz presentare promisit et suos heredes et successores ad eandem solucionem perpetuis temporibus sub predictis penis submisit et astrinxit. Quam enim sentenciam excommunicacionis nos Conradus episcopus prefatus nostrique successores, auditores causarum et officiales Vratislavienses et Othmuchovienses in non solvenda tociens quociens necessarium fuerit libere promulgari supplicantes, humiliter partes contrahentes hinc inde ipsorum et omnium aliorum, quorum in antea intererit nominibus presentem contractum nostra ordinaria auctoritate confirmari. Nos attendentes, quod iusta petentibus non esse denegandus assensus, presentem igitur contractum in omnibus suis clausulis, punctis et articulis ratum habentes et gratum ipsumque ex certa nostra scientia confirmamus et auctoritatem nostram ordinariam interponimus, mandantes dicto Johanni Domancz, suis heredibus et omnibus successoribus prelibati allodii, quatenus annis singulis perpetuisque temporibus loco decimarum campestrium de allodio Schodolwicz sex fertones grossorum numeri et pagamenti predictorum prenotatis dominis et fratribus abbati et conventui monasterii Camencz et ipsorum successoribus sub pena excommunicacionis cum effectu dent et persolvant modo prenotato. Actum et datum Othmuchaw die octava Julii anno domini millesimo CCCC° XX secundo; presentibus discretis viris: Matthia Rudna, Johanne Hermanni, procuratoribus consistorii Othmuchoviensis, Gunthero Muschczin, burggravio castri nostri Othmuchoviensis et Paulo Hotczinplocz, nostro notario actorum Othmuchoviensium, testibus ad premissa, harum quibus sigillum nostrum, quo ad causas utimur, presentibus est subappensum.

An einem Pergamentstreifen das leidlich erhaltene S. des Bischofs.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów